Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXVIII. Quare de saliua nares et aures tanguntur.

Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 27.]
Postea tanguntur ei nares et aures de saliua, et
dicitur ei uerbum euangelicum, quod Iesus, quando
surdum et mutum sanauit, tangens cum sputo linguam eius,
et mittens digitos in auriculas eius, dixit: "Effeta,"
quod est adaperire. Hoc enim sacramentum hic agitur, ut
per saliuam tipicam et sacerdotis tactum sapientia et
uirtus diuina salutem eiusdem catecumini operetur, ut aperiantur
ei nares ad accipiendum odorem noticiae Dei, ut aperiantur
illi aures ad audiendum mandata Dei, ut aperiantur
illi sensus in intimo corde ad respondendum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1383/1384
Gehe zu Spalte: