C. LXII. De eodem.
Item Augustinus de symbolo, libro I. [c. 1.]Sicut nostis, fratres karissimi, paruuli exsufflantur
et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica,
que decepit hominem, ut possideret homines. Non
ergo creatura in infantibus exorcizatur aut exsufflatur,
sed ille, sub quo sunt, qui sub peccato nascuntur.