Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVII. De eodem.

Idem libro V. [c. 13.]
Cum tantum ualeat baptismus per hominem contemptibilem,
quantum per Apostolum datus, ita nec illius
nec illius sed Christi esse cognoscitur. Item: [c. 14.]
§. 1. Inuenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam,
quamuis utique in Domino, et prudentiam meam, et
ministerium meum, et euangelium meum, quamuis utique a
Domino inpertitum atque donatum; baptismum autem
eorum nemo meum dixit omnino. Neque enim omnium
equalis est gloria, nec ministrant omnes equaliter; nec
equali prudentia uel scientia omnes sunt prediti, et in
euangelizando alius alio melius operatur. Et ideo dici
potest alius alio doctior in ipsa salutari doctrina. Alius
autem alio maius minusue baptizatus dici non potest,
siue ab inferiore siue a maiore baptizetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1381/1382
Gehe zu Spalte: