Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Per aquam baptismi de terreno fit homo celestis.

Item Ambrosius in libro [I.] de sacramentis. [c. 4. et 5.]
Per aquam baptismi transitus est de terrenis ad
celestia. Ideo Pasca, transitus dicitur, hic transitus est
de peccato ad uitam, de culpa ad gratiam, de inquinamento


ad sanctificationem. Qui per hanc aquam transit, non
moritur, sed resurgit. §. 1. Non omnis aqua sanat, sed
illa, que habet gratiam Christi. Aliud est elementum,
aliud est consecratio. Non sanat aqua, nisi Spiritus
sanctus descendat, et consecret aquam illam, sicut
legitur, quia, cum Christus formam baptismatis daret,
uenit ad Iohannem, et ait illi Iohannes: "Ego a te
debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit Iesus:
Sic decet nos inplere omnem iusticiam." Vide, que
omnis iusticia sit. Christus ad baptismum descendit
non ut caro mundaretur, quam suscepit de nostra condicione.
Non enim ablutio peccati Christo necessaria
fuit, qui peccatum non fecit; sed nobis erat necessaria,
qui peccato eramus obnoxii. §. 2. Descendit
Christus: descendit et Spiritus sanctus. Quare autem
prior descendit Christus, postea Spiritus sanctus, cum
forma et usus baptismi hoc habeat, ut ante fons consecretur,
et tunc descendat baptizandus? §. 3. Christus
autem ante descendit, secutus est Spiritus; sanctus?
ut numquam ipse egere sanctificationis misterio uideretur,
sed ut sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus
sanctus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1363/1364
Gehe zu Spalte: