Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Paruulis in fide offerentium prodest fides.

Idem de libero arbitrio, libro III. [c. 23.]
Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi
Christi quid prosit paruulis, cum eo accepto plerumque
moriuntur prius, quam ex se quicquam potuerint
cognoscere. Qua in re satis pie recteque creditur prodesse
paruulo fides eorum, a quibus consecrandus offertur. Et
hoc ecclesiae conmendat auctoritas, ut ex eo quisque
sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque
beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, conmoda
sit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1363/1364
Gehe zu Spalte: