C. XXVII. De imaginibus sanctorum non uiolandis.
Item Gregorius Sereno, Episcopo Massiliensi. [lib. IX.epist 9.]
XII. Pars. Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato
zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione,
ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem,
quia eas adorari uetuisses, omnino laudauimus,
fregisse uero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum
sacerdote aliquando auditum quod fecisti? Aliud
enim est picturam adorare: aliud per picturae historiam
quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus
scriptura, hoc idiotis prestat pictura cernentibus,
quia in ipsa ignorantes uident quod sequi debeant,
in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et precipue gentibus
pro lectione pictura est.