Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Cum in concilio omnia statuta fuerint, uenturum Pasca annuncietur.

Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 9.]
Placuit, ut post, quam omnia in concilio sacerdotum
fuerint ordinata, illud omnimodis obseruetur, ut superuenturum
ipsius anni Pasca quo Kalendarum die
uel quota luna debeat suscipi, a metropolitano episcopo
intimetur. Quod ceteri episcopi uel clerus reliquus breuiculo
subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adueniente
Natalis Domini die post euangelicam lectionem populo
annuncient.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1359/1360
Gehe zu Spalte: