Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Tempora feriandi in missa sunt laicis annuncianda.

Item ex Concilio Lugdunensi.
I. Pars. Pronunciandum est, ut sciant tempora
feriandi per annum, id est: omnem dominicam a uespera
usque ad uesperam, ne a Iudaismo capiantur. Feriandi
uero per annum isti sunt dies: Natalis Domini, S. Stephani,
S. Iohannis Euangelistae, Innocentium, S. Siluestri, Octauae
Domini Theophaniae, Purificatio S. Mariae, sanctum
Pasca cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus,
Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, S. Iohannis
Baptistae, duodecim Apostolorum, et maxime sanctorum
Petri et Pauli, qui mundum sua predicatione illuminauerunt,
S. Laurentii, Asumptio S. Mariae, Natiuitas S.
Mariae, Dedicatio, S. Michaelis Archangeli, Dedicatio
cuiuscumque oratorii, et omnium sanctorum, et S. Martini,
et illae festiuitates, quas singuli episcopi in suis episcopiis
cum populo collaudauerint, que uicinis tantum
circummorantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus.
Reliquae uero festiuitates per annum non sunt
cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum
uero ieiunium quando fuerit denunciatum, ab omnibus
obseruetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1353/1354
Gehe zu Spalte: