Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XCV. Ystrionibus sacra non conmittantur misteria.

Ciprianus Euricacio confratri salutem. [lib. I.
ep. 10.]
XXVIII. Pars. Pro dilectione tua consulendum
me existimasti, frater karissime, quid michi uideatur de
ystrione et mago illo, qui apud uos constitutus
adhuc in suae artis dedecore perseuerat, et magister et
doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum,
id, quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an
talibus debeat sacra conmunio cum ceteris Christianis
dari aut debeat conmunicare uobiscum?
Puto nec maiestati diuinae, nec euangelicae disciplinae
congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami
contagione fedetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1351/1352
Gehe zu Spalte: