C. LXVI. Sancta nocent malis, et mala prosunt bonis.
Item. [tractatu VI. et LXII. in Iohannem]Et sancta malis possunt obesse; bonis sunt ad salutem,
malis ad iudicium. Unde Apostolus: "Qui manducat et
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit," non quia
illa res mala est, sed quia malus male accipit quod bonum
est. Non enim mala erat buccella, que Iudae data est a
Domino. Salutem medicus dedit; sed quia ille, qui
indignus erat, accipit, ad perniciem sui accepit. Et
mala prosunt bonis, sicut angelus sathanae Paulo. Per
malum enim fit bonum, cum bene accipitur malum.