Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLVI. Quid sit corpus Christi manducare, et sanguinem eius bibere.

Item Augustinus in sermone de uerbis euangelii.
Quid est Christum manducare? non est hoc solum, in
sacramento corpus eius accipere. Multi enim indigne accipiunt,
de quibus Apostolus ait: "Qui manducat et
bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et
bibit." Sed quomodo manducandus est Christus? Quomodo
ipse dicit: "Qui manducat carnem meam, et bibit
sanguinem meum, in me manet, et ego in illo." Etsi
accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >