Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Sacerdotes non nisi per se diuina sacramenta ministrent.

Item ex Concilio Remensi, c. 2.
X. Pars. Peruenit ad notitiam nostram, quod quidam
presbiteri in tantum paruipendant diuina misteria, ut
laico aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum
infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium
ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum
conmittuntur. Quod quam sit horribile quam
que detestabile, omnium religiosorum animaduertit
prudentia. Igitur interdicit per omnia sinodus, ne talis
temeraria presumptio ulterius fiat; sed omnimodis presbiter


per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter
fecerit, gradus sui periculo subiacebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1323/1324
Gehe zu Spalte: