Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIII. A quibus sunt contrectanda sacramenta dominica.

VII. Pars. Tribus gradibus conmissa sunt sacramenta
diuinorum secretorum, id est presbitero, diacono, et ministro,
qui cum tremore et timore clericorum reliquias corporis
domini custodire debent fragmentorum. Idem:
§. 1 Tanta in altario certe holocausta offerantur, quanta
populo sufficere debeant. Quod si remanserint in
crastinum non reseruentur, sed cum timore et tremore clericorum
et diligentia consumantur. Qui autem residua
corporis Domini, que in sacrario relicta sunt, consumunt,
non statim ad accipiendos communes cibos conueniant,
ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos
digestus in secessum diffunditur. Si ergo
mane dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent
ministri, qui eam consumpserunt, et, si tertia uel quarta
hora acceperint, ieiunent usque ad uesperum. Sic secreta
sanctificatione eterna custodienda sunt sacramenta.
§. 2. Precipimus etiam, ne umquam extero clerico
ecclesiae siue laico de fragmentis oblationum Domini
ad mensam donatur. Unde scis tu, qui passim
sanctuarii panes indignis inpendis, unde nosti, si mundi
sunt a mulieribus? Hinc et Dauid ab Abimelech sacerdote
interrogatus, cum panem sibi ad comedendum
posceret, cum se mundum ante triduum profiteretur,
panes propositionis manducauit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >