Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Eucharistiae communionem qui cottidie accipit, nec reprehenditur, nec laudatur.

Item Augustinus. [de ecclesiasticis dogmatibus, c. 53.]
V. Pars. Cottidie eucharistiae communionem accipere
nec laudo, nec uitupero, omnibus tamen dominicis
diebus communicandum hortor; si tamen mens
in affectu peccandi est. Grauari magis dico
eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo, quamuis
quis peccato mordeatur, peccandi tamen de cetero non
habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis
et orationibus, et confidens de Domini miseratione,


accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc
de illo dico, quem mortalia peccata non grauant.
Idem: [epist. 118. c. 3.] §. 1. Dixerit quispiam, non
cottidie accipiendam eucharistiam, alius affirmat cottidie:
faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit
esse faciendum. Neque enim litigauerunt inter se, aut
quisquam eorum alteri se preposuit, Zacheus et ille
centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperit
Dominum, alter dixerit: "Domine non sum
dignus ut intres sub tectum meum." Ambo Saluatorem
honorificantes quamuis non uno modo, ambo peccatis
miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc ualet
quod manna secundum propriam uoluntatem in ore cuiusque
sapiebat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1317/1318
Gehe zu Spalte: