Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Quisque sacerdos, quociens missam celebrat, tociens sacram communionem percipiat.

Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 5.]
IV. Pars. Relatum est nobis, quosdam de sacerdotibus


non tot uicibus communionis sanctae gratiam sumere,
quot sacrificia in uno die uidentur offerre; sed si in uno die
plurima deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus
a communione suspendunt, et in sola tantum
extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam
sumunt, quasi non sit tociens illi uero et singulari
sacrificio participandum, quociens corporis et sanguinis Domini
nostri Iesu Christi inmolatio facta constiterit.
Nam ecce Apostolus dicit: "Nonne qui edunt hostias
participes sunt altaris?" Certum est, quod hi, qui sacrificantes
non edunt, rei sunt dominici sacramenti. Quicumque
ergo sacerdotum deinceps diuino altario sacrificium
oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab
ipsa, qua se indecenter priuauit, gratia communionis anno
uno repulsum se nouerit. Nam quale erit sacrificium,
cui nec ipse sacrificans particeps esse dinoscitur?
Ergo modis omnibus tenendum est, ut, quocienscumque
sacrificans corpus et sanguinem Iesu Christi Domini nostri
in altario inmolat, tociens perceptionis corporis et sanguinis
Christi participem se prebeat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1317/1318
Gehe zu Spalte: