C. IV. Preter uinum et aquam et panem in sacramento nichil debet offerri.
Item ex Concilio Martini Papae. [c. 45.]Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri preter
uinum et aquam, que in tipo Christi benedicuntur, quia
dum in cruce penderet, de corpore eius effluxit sanguis et,
aqua. Hec tria unum sunt in Christo Iesu; hec hostia et
oblatio Dei in odorem suauitatis.