Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Vinum sine aqua, uel e conuerso in sacramentis offerri non licet.

Item Ciprianus [lib. II. epist. 2.] Cecilio fratri salutem.
Sic in sanctificando calicem Domini offerri sola
aqua non potest, quomodo nec uinum solum potest. Nam
si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse
sine Christo. Quando enim utrumque miscetur, et adunatione
confusa sibi inuicem copulantur, tunc sacramentum
spirituale et celeste efficitur. Sic uero calix


Domini non est aqua sola, et uinum solum, nisi utrumque
misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse
farina sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum,
et panis unius conpage solidatum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1313/1314
Gehe zu Spalte: