C. LXXII. In omnibus missarum solempnibus pro defunctis oratio fiat.
Item ex Concilio Cabillonensi. [II., c. 39.]XXVII. Pars. Visum preterea est nobis, ut in omnibus
missarum solempnibus pro defunctorum spiritibus loco
conpetenti ecclesia Dominum deprecetur. Sicut enim
nulla dies excipitur, qua non pro uiuentibus et pro
quibuslibet necessitatibus deprecetur: ita nimirum nulla
dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces missarum
solempnibus Domino fundantur. Antiquitus igitur
hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et missarum
solempnibus, et aliis precibus Domino spiritus quiescentium
conmendentur, dicente B. Augustino: "Non
sunt pretermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum,
quas faciendas pro omnibus in Christiana et
catholica societate laudamus. Defunctorum etiam tacitis
nominibus eorum, quos sub generali conmemoratione
suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes,
aut filii, aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeatur
pia matre communi."