Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXX. Quare "Sursum corda" in prefatione dicatur.

Item Ciprianus. [sermone VI. de oratione dominica.]
XXV. Pars. Quando autem stamus ad orationem,
fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces
toto corde debemus; cogitatio hominis carnalis et secularis
abscedat, nec quicquam tunc animus quam id
solum cogitet, quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem
prefatione premissa parat fratrum mentes, dicendo:
"Sursum corda," ut dum respondet plebs: "habemus ad
Dominum," ammoneatur, nichil aliud se quam Dominum
cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, et
soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis
uenire patiatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1313/1314
Gehe zu Spalte: