Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIX. Quot testes episcopus sacrificans secum habere debeat.

Anacletus seruus Christi Iesu, omnibus Episcopis.
[epist. 1.]
XX. Pars. Episcopus Deo sacrificans secum testes
habeat. In solempnioribus quippe diebus aut septem,


aut quinque, aut tres diaconos, qui oculi eius dicuntur,
et subdiaconos, atque reliquos ministros secum
habeat, qui sacris induti uestimentis in fronte et a
tergo, et presbiteri e regione dextra leuaque, corde contrito
et humiliato spiritu, ac prono stent uultu, custodientes
eum a maleuolis hominibus, et consensum prebentes
sacrificio. Peracta autem consecratione omnes conmunicent,
qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1309/1310
Gehe zu Spalte: