Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVII. Cum baculo aut capite uelato ad celebrandum missarum solempnia clericus non ingrediatur.

Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 13. et 14.]
XIX. Pars. Nullus episcopus aut presbiter,
seu diaconus ad celebrandum missarum solempnia
presumat cum baculo introire, aut uelato capite altario Dei
assistere, quoniam et Apostolus prohibet uiros uelato
capite orare in ecclesia; et si temere presumpserit
conmunione priuetur. Cum uero ingressus fuerit episcopus
aut presbiter ad missarum solempnia celebranda, nisi
passio aliqua interuenerit, nullo modo audeat data oratione
recedere, ut ab aliquo episcopo aut presbitero
missarum suppleantur solempnia; sed qui inicium ponit;
suppleat usque in finem. Si quis uero presumpserit,
preter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine
Domini nostri Iesu Christi sit suspensus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1309/1310
Gehe zu Spalte: