Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. L. Ante missarum solempnia, circa horam nonam decantata nulli, in Quadragesima comedere licet.

Item ex Concilio Cabilonensi.
XV. Pars. Solent plures, qui se ieiunare putant in
Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam,
manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt,
si ante manducauerint, quam uespertinum celebretur offitium.
Concurrendum est enim ad missam, et auditis
missarum solempnibus et uespertinis offitiis largitis
elemosinis ad cibum accedendum est. Si uero aliquis
necessitate constrictus fuerit, ut ad missam uenire non
ualeat, estimata uespertina hora, conpleta oratione sua
ieiunium soluat.
XVI. Pars. Gratian. In ieiuniis etiam quatuor temporum
circa uespertinas horas, in sabbato uero sancto circa
noctis inicium missarum solempnia sunt celebranda. Unde Leo
episcopus: "Quod a patribus nostris." Item Gelasius: "Ordinationes
presbiterorum." Item Pelagius: "Dilectionis tuae
rescripta." Require in tractatu ordinandorum. Prima
quoque parte diei missarum solempnia non incongrue celebrantur.
Unde Leo Papa Dioscoro, Alexandrino Episcopo:
[epist. LXXIX. al. LXXXI. c. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1307/1308
Gehe zu Spalte: