Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLVIII. Qua hora sint missarum solempnia celebranda.

Item Thelesphorus Papa VII. a Petro. [in epistola
ad omnes c. 2.]
XIII. Pars. Nocte sancta Natiuitatis Domini saluatoris
missas celebrent presbiteri, et ymnum angelicum in
eis solempniter decantent, quoniam et eadem nocte
ab angelo pastoribus est nunciatus. §. 1. Et subito
facta est cum angelo multitudo miliciae celestis laudantium
Deum, et dicentium: "Gloria in excelsis Deo, et


in terra pax hominibus bonae uoluntatis." Reliquis uero
temporibus missarum celebrationes ante horam diei terciam
minime sunt celebrandae, quia in eadem hora
et Dominus crucifixus est, et super Apostolos Spiritus
sanctus legitur descendisse.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1305/1306
Gehe zu Spalte: