Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXV. Qui extra parrochias habent oratoria, his diebus ad parrochias redire cogantur.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 21.]
Si quis etiam extra parrochias, in quibus legitimus
est ordinariusque conuentus, oratorium habere uoluerit,
reliquis festiuitatibus, ut ibi missas audiat, propter fatigationem
familiae iusto ordine permittimus. Pasca uero,
Natale Domini, Epiphaniam, Ascensionem Domini,


Pentecosten et Natale S. Iohannis Baptistae,
et si que maximae dies in festiuitatibus habentur,
non nisi in ciuitatibus aut in parrochiis audiant. Clerici
uero, si qui in his festiuitatibus, quas supra diximus
in oratoriis (nisi iubente aut permittente episcopo)
missas celebrare uoluerint, a communione pellantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1301/1302
Gehe zu Spalte: