Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVIII. De ecclesia, in qua cadauera fidelium siue infidelium sepeliuntur.

Item ex Concilio Agrippinensi.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadauera infidelium
sepeliuntur, sanctificare non licet; sed si apta uidetur ad
consecrandum, inde euulsis corporibus, et rasis parietibus
uel tignis eius loci, reedificetur. Sed si hec
consecrata prius fuerit, missas in ea celebrare
licet; si tamen fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >