Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVI. Euertantur altaria, que sine sanctorum reliquiis eriguntur.

Item ex Concilio Affricano, c. 50.
Placuit, ut altaria, que passim per agros et per
uillas tamquam memoriae martirum constituuntur, in
quibus nullum corpus aut reliquiae martiris conditae probantur,
ab episcopis, qui eisdem locis presunt, si fieri potest,
euertantur. Si autem hoc propter tumultus populares
non sinitur, plebes ammoneantur, ne illa loca frequentent,
ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione deuicti
teneantur. Et omnino nulla memoria martirum probabiliter


accipiatur nisi ubi aut corpus aut certae sunt
reliquiae, aut ubi origo alicuius habitationis, uel possessionis,
uel passionis fidelissima origine traditur. Nam que
per sompnia et per inanes quasi reuelationes quorumlibet
hominum ubicumque constituuntur altaria, omnimodo
reprobentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1299/1300
Gehe zu Spalte: