C. XX. Ecclesia semel Deo consecrata quando sit iterum consecranda.
Item ex Niceno Concilio.Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio
adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis
effusione, aut cuiusquam semine pollutae fuerint; quia
sicut infans, a qualicumque sacerdote in nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum
baptizari: ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus
est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus; si
tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerint qui eum consecrauerunt.