Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. De eodem et quod octo diebus dedicationum solempnitas est celebranda.

Item Gregorius.
Solempnitates dedicationum ecclesiarum sunt
solempniter celebrandae per singulos annos, ipso Domino
exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi, omnibus
id faciendi dans formam, cum reliquis populis eandem
festiuitatem celebraturus uenit, sicut scriptum
est: "Facta sunt encenia in Ierosolimis, et hiemps
erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis."
Quod autem octo diebus encenia sint celebranda, in
libro Regum perlecta dedicatione templi reperies.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1297/1298
Gehe zu Spalte: