Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Sacrificia non nisi super altare et in locis Deo consecratis offerantur.

Item Felix Episcopus omnibus orthodoxis. [ep. I.]
V. Pars. Sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes
debent missas celebrare, nec sacrificia super
altare offerre, sic nec in aliis, quam Domino consecratis
locis, id est in tabernaculis diuinis precibus a pontificibus
delibatis, missas cantare, aut sacrificia offerre
licet, nisi summa coegerit necessitas. Satius ergo
est missam non cantare, aut non audire, quam in his
locis, ubi fieri non oportet; nisi pro summa necessitate contingat,
quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum
est: "Vide, ne offeras holocausta tua in omni
loco, quem uideris, sed in omni loco, quem elegerit Dominus
Deus tuus." In domibus tamen ab episcopis siue
presbiteris oblationes celebrari nullatenus licet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1297/1298
Gehe zu Spalte: