[C. II.]
"Tabernaculum enim Moysen Domino precipiente fecisse etsacrasse, cum mensa et altari eius, et ereis uasis et utensilibus
ad diuinum cultum explendum legimus, et non solum diuinis precibus
ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino
iubente, perlinisse nouimus. Qualiter autem hec facta sunt,
et non alii ipsa sacra, quam sacerdotes sacra unctione
delibuti, Dominoque cum uestibus sanctis sacrati, et Leuitae tractabant,
ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus,
que iubente Domino per Moysem conscriptae sunt, in lege
Domini reperitur. Qualiter ergo Dauid piissimus regum amplificauerit
cultum Dei, et templum Domini edificare uoluit,
sed propter multum sanguinem, quem effuderat, prohibitus
est, et ipse expensas collegerat; Salomon quoque filius
eius, quod ipse facere optauerat, iubente et auxiliante Domino
perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad diuinum
cultum peragendum consecrauit, in libro Regum legitur.
§. 1. Fecit ergo Salomon in tempore illo festiuitatem celebrem,
et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
usque ad riuum Egipti coram Domino Deo nostro septem diebus
et septem diebus, id est quatuordecim diebus, et in die octauo
dimisit populos. §. 2. Iudei ergo loca, in quibus Domino
sacrificabant, diuinis habebant supplicationibus consecrata, nec
in aliis, quam in Deo dicatis locis, munera Domino offerebant.
Si enim Iudei, qui umbrae legis deseruiebant, hec
faciebant, multo magis, quibus ueritas patefacta, et gratia
et ueritas per Iesum data est, templa Domino edificare, et,
prout possumus melius, ornare, eaque diuinis precibus, et sanctis
unctionibus suis cum altaribus, et uasis, uestibus quoque et reliquis
ad diuinum cultum explendum utensilibus deuote et solempniter
sacrare, et non in aliis, quam in Domino sacratis ab
episcopis, et non a chorepiscopis (qui sepe prohibiti sunt, nisi, ut
predictum est, summa necessitate exigente), missas celebrare, nec
sacrificia Domino offerre debemus. Et hoc si summa
necessitas agere conpulerit, non in domibus offerre prohibita
sunt. §. 3. Si autem, ut legitur in concilio
Laudicensi capitulo 27., quod hi, qui non sunt ab episcopis
ordinati, tam in ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt,
multo magis maioris gradus ministeria nisi ab eis, qui ad eos
gradus sunt consecrati, quibus fungi debent, offitia agi debent
uel sacrificia offerri licet. Quod autem, ut paulo
superius prelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent,
in eodem concilio c. 59. prohibitum habetur ita:
'Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis uel
presbiteris.'"