Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Post penitenciam raptori uel raptae licita coniugia concedantur.

Item ex Concilio Meldensi. [c. 65.]
Si autem necdum eas, quas rapuerant, cum uoluntate
parentum sub desponsationis uel dotalitii nomine in
coniugium duxerunt, quando hec constitutio omnibus
fuerit promulgata, ab eorum coniunctione separentur, et
publicae penitenciae subigantur; raptae autem parentibus
legaliter restituantur. Peracta uero penitencia publica,


si etas incontinentiam exegerit, ex utrisque partibus
placito coniugio socientur. Non in his regulam
constituimus, sed (ut uerbis magni Leonis utamur) quid sit
tollerabilius estimamus. Quod si unus ex coniugatis obierit,
et is, qui publicam penitenciam exegerit et superstes
extiterit, iterare coniugium non presumat, nisi episcopus
aliquam concesserit indulgentiam, ut grauiorem possit
amouere offensam.
Gratian. Hac auctoritate Meldensis concilii non permittitur
raptae raptori post penitenciam copulari, sed permittitur utrique
post penitenciam legitimo coniugio copulari, ut rapta uidelicet
non raptori, sed alii post penitenciam nubat. Similiter
raptor post penitenciam non eam, quam rapuit, sed aliam permittitur
habere uxorem. Cum enim raptor et rapta penitenciae
subici precipiantur, si utriusque copulam auctoritas illa
permitteret, frustra circa finem capituli diceretur: "Quod si unus
ex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit,
superstes extiterit, iterare coniugium non presumat." Eorum
namque quolibet decedente, qui penitenciam exegit superstes
remanebit. Non ergo hac auctoritate raptor probatur in coniugium
rapta posse accipere. Potius inuenitur in Concilio apud
Aquasgrani, quod nec etiam uoluntate parentum possunt
adinuicem copulari. Sic enim in prefato concilio legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1291/1292
Gehe zu Spalte: