Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Quot sint legitima coniugia, et quod uoluntate patris rapta raptori nubere potest.

Tria legitima coniugia in scripturis leguntur. Primum
legitimum est, uirgo casta in uirginitate data uiro legitime,
et reliqua, que secuntur in predictis. Secundum,
uirgo in ciuitate deprehensa a uiro, et illi per uim copulata.
Si uoluerit pater eius, dotabit eam iste uir, quantum iudicauerit
pater, et dabit precium pudicitiae eius. Tertium,
filia predicta deprehensa. Si non fuerit uoluntas patris,
trahet eam a predicto uiro, et tradet eam alii, et dotabit
eam, et legitima erit ei. Sed primum his duobus prefertur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1291/1292
Gehe zu Spalte: