Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Cabilonensi.
De puellis raptis, necdum desponsatis, in Calcedonensi
concilio scriptum est, eos, qui rapiunt puellas
sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniuentes
raptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici
sunt, decidant a proprio gradu; si uero laici, excommunizentur.
Quibus uerbis datur intelligi, qualiter huius
mali auctores dampnandi sunt, quando participes consilii
et conniuentes tanto anathemate feriuntur et
iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptam
sibi iure uendicare nullatenus possunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1289/1290
Gehe zu Spalte: