Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Ob inmanitatem sceleris abiciantur raptores uiduarum uel uirginum.

Item Simacus. [epistola ad Cesarium, c. 3.]
Raptores igitur uiduarum uel uirginum ob inmanitatem
tanti facinoris detestamur; illos uehementius persequendo,
qui sacras uirgines, uel uolentes uel inuitas,
matrimonio suo sociare temptauerint. Quos pro tam
nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi
precipimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1289/1290
Gehe zu Spalte: