Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat.

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus,
ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et
feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim
liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis uel penarum
inpunitate concessa, aut ad seruiendum subiectus
sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero
que rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori
consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor
patri superioris condicionis satisfactione teneatur obnoxius.
Gratian. Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando uis
infertur parentibus, et non puellae, cum dicitur: "si puella raptori
consenserit." Aliquando utrique uiolentiam perferunt, cum
premittitur: "si raptor cum rapta confugerit, et feminam
ipsam uiolentiam pertulisse constiterit." Puellae autem et
non parentibus uis infertur, cum uoluntate patris puella uiolenter
abducitur, ut eius patiatur concubitum, cuius copulae numquam
adhibuit consensum. Hic autem neque parentibus, neque puellae
uim intulisse uidetur, cum neque illis prohibentibus, neque illa
renitente uiolenter abducta sit. Aliud enim est promissionibus
aliquam seducere, aliud uim sibi inferre. Unde, quia neutri uis
illata probatur, raptor hic iure dici non debet. Sed rapina
dupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquando
ipsius rei usus tantummodo uiolenter eripitur. Res ipsa tunc
rapitur, cum uiolenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur;
aliquando uero non res ipsa affectatur, sed usus eius domino prohibente
uiolenter usurpatur. Hic ergo raptum admisit, quia
florem uirginitatis puellae renitenti uiolenter eripuit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1289/1290