Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Ubi raptus admittitur.

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse
conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum
fuerat, uideatur abducta.
Gratian. Cum ergo hec illicito coitu sit corrupta, cumque
ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de eius nuptiis


nichil actum ante fuerit, raptam appellandam negari non potest.
Sed non omnis illicitus coitus, nec cuiuslibet illicita defloratio
raptus appellatur. Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum,
aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. §. 1. Fornicatio,
licet uideatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem
legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu uiduarum, uel
meretricum, uel concubinarum. §. 2. Stuprum autem est proprie
uirginum illicita defloratio, quando uidelicet non precedente
coniugali pactione utriusque uoluntate uirgo corrumpitur, patre
iniuriam ad animum statim post cognitionem non reuocante.
§. 3. Adulterium uero est alieni thori uiolatio. Unde adulterium
dicitur quasi ad alterius thorum accessio. §. 4. Incestus est
consanguinearum uel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur
qui consanguineis uel affinibus suis abutuntur. §. 5. Raptus
admittitur, cum puella a domo patris uiolenter ducitur ut
corrupta in uxorem habeatur, siue puellae solummodo, siue
parentibus tantum, siue utrisque uis illata constiterit; hic morte
mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, priuilegio
ecclesiae mortis inpunitatem promeretur.
Unde in Concilio Aurelianensi [I. c. 4.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1287/1288
Gehe zu Spalte: