Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Affinitas in superstite non deletur.

Fraternitatis uestrae studiosae sagacitati, frater
amande, quas debeo refero grates. Quoniam quesisti que
debuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita
respondeo. Sedem apostolicam consulere decreuisti, si
mulier copula nuptiali extraneo uiro coniuncta cognationi
eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, uel si sub
altero uiro cognationis uocabula dissoluantur, uel si susceptae
soboles possunt legitime ad prioris uiri cognationis
transire copulam. Est enim uerbum Dei ualidum et
forte, et durabile, et perseuerabile, et inmutabile, non
momentaneum, non transitorium. Ait enim per se ipsa
ueritas, que Deus est et uerbum Dei est: "Celum et terra
transibunt, uerba autem mea non transibunt." Ante,
quam Deus in carne appareret inter homines, eo inspirante
dixit Adam: "Quamobrem relinquet homo patrem suum
et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne
una." Deinde cum ueritas oriretur de terra in terram, et
uisibilis appareret in humanitate, interrogatus est, si
licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens
uetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem


copulam. Unde statim protulit in medium eandem
ipsam sentenciam, quam ante secula manens cum Patre
uerbum inspirauerat Adae, ipse confirmans quod
ipse primus protulit homo: "Quamobrem relinquet
homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et
erunt duo in carne una." Si una caro fiunt, quomodo
potest aliquis eorum propinquus uni pertinere nisi
pertineat alteri? Hoc minime fieri posse credendum est.
Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec
alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae soluere
ualet. Sed neque alterius coniunctionis soboles placet
ad affinitatis prioris uiri consortium transire, pro eo,
quod uerbum Domini ualidum est et forte, et, ut inquiens
dixit Propheta: "Verbum Domini stabit in eternum."
Et alius Propheta: "Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse
mandauit, et creata sunt; statuit ea in eternum, et in seculum
seculi; preceptum posuit, et non preteribit." Nam
post uerbum atque preceptum effecit duo
carnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram
multitudinem utriusque sexus non destitit unum facere
secum, sicut per se ueritas dixit: "Non pro his rogo tantum,
sed etiam pro his, qui credituri sunt per uerbum
eorum in me, ut unum sint, sicut tu Pater in me, et ego
in te, ut et ipsi in nobis unum sint." Si quis ergo sacrilego
et temerario ausu in defuncto querit propinquitatem
exstinguere, uel sub altero affinitatis uocabulo dissipare,
uel susceptam sobolem alterius copulae propinquitati
prioris credit legitime sociari, hic negat Dei uerbum ualidum
esse et forte, et qui tam facile uel tam uelociter
querit dissoluere, hic non credit uerbum Dei in eternum
manere. Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine
a se distantibus, confecta et conglutinatam
finge cuiuscumque figurae uel inmensitatis corpus uolueris,
numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partes
ab inuicem ualeat segregare, ut unaqueque per se possit
agnosci? Sic a quatuor auis duo conficiuntur in unum, et
de duobus fit una concreatio. Hanc similitudinem de quatuor
elementis, unde homo concreatus est, colligere potes, si
eorum unamquamque speciem, que in multis diuisionibus
partita est, per discretas inter se assignaueris partes.
Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus probatur
in coloribus pictor prosequitur, arte colores admiscendo,
ex uisibilibus fucis corpora fingens.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1285/1286
Gehe zu Spalte: