Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Sentenciam Romanae sedis in melius conmutari potest.

Item Nykolaus Papa. [ad Michaelem Imp. in
epist. VII.]
Sentenciam Romanae sedis non negamus posse in
melius conmutari, cum aut surreptum fuerit aliquid, aut
ipsa pro consideratione etatum, et temporum, seu grauium
necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreuit,
(quoniam et egregium apostolum Paulum quedam
fecisse dispensatorie legimus, que postea reprobasse legitur);
quod tamen obseruandum est quando illa, Romana
uidelicet ecclesia, disertissima consideratione hoc
fieri delegerit, non quando ipsa que bene sunt diffinita
retractare uoluerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1285/1286
Gehe zu Spalte: