Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. A predecessoribus dampnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia.

Item Innocentius. [epist. XXII. ad Episcopos
Macedoniae.]
Veniam nunc ad Maximum, quasi ad quoddam thema


Fotinum, et (quod michi anxium est ac difficillimum)
maiorum meorum reuoluam sentencias. Fuerat de illo
quoquo pacto (ut etiam ipsi conmeministis) aliquid utique
grauius constitutum. Verum, quoniam id per rumorem
falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias
demonstratur, quia res ad salutem rediit, ueniam
hinc tantum uobis annitentibus post condempnationem
more apostolico subrogamus, tantisque uestris assertionibus,
uobisque tam bonis, tam karis non dare consensum,
omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro uestra ergo
approbatione (fratres karissimi), et sentencia, ac postulatione,
episcopum Fotinum habetote, (licitum est, constituere
ita, ut deprecamini), et nostram in melius conuersam
sentenciam, labore uel testimonio uestro conpotem,
uobis suscipite. Eustasium uero a me sepissime
conprobatum nolite expectare, ut diaconii gratia expolietur.
Sollicitos enim uos pro salute libenter audio:
contra, etiam si faciendum est, non libenter admitto.
Cui manum porrigitis uobiscum porrigo, cui porrigo mecum
porrigite.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1283/1284
Gehe zu Spalte: