Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a predecessoribus admissum inuenitur.

Quod quis conmisit illicite, aut a predecessoribus
suis inuenit admissum, si proprium periculum uult uitare,
dampnabit. Nos enim in nullo uolumus seueritatem exercere
ultionis; sed qui in causis Dei uel contumacia, uel
aliquo excessu deliquerit, aut ipse qui perperam
facit abolere noluerit, in se quicquid in alio non resecauerit
inueniet. Quod ut deinceps tenacius possit
custodiri, si placet, omnes sentencias, et subscriptiones
proprias commodate, ut sinodali iudicio aditus claudatur
illicitus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1283/1284
Gehe zu Spalte: