Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Que utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis presumpta resecentur.

Item Stephanus V. Paulo, Episcopo Placentino.
Loci nostri consideratio nos ammonet rationis auctoritate,
que a decessoribus nostris utiliter decisa fuerint roborare,
et que a temerariis presumpta fuerint in promptu
nichilominus ulcisci. Reum quippe ante conspectum diuini
iudicis se nouerit esse qui nititur utiliter finita rescindere,
ac roborata quolibet ausu uiolare. Ecclesiastici quippe
uigoris ordo confunditur, si aut temere illicita presumantur,
aut non concessa inpune temptentur. Proinde si negligenter
ea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam proculdubio
aliis aperimus.
Gratian. Quia ergo hec sentencia rationabiliter data est,
nec per appellationem infra certum terminum releuata, apparet,
quod nequaquam priora coniugia sunt redintegranda. His
ita respondetur: Aliud est sentenciam rescindere et rationabiliter
decisa turbare, atque aliud que per surreptionem eueniunt deprehensa


corrigere; suum namque errorem cuique corrigere licet,
atque ideo que a quolibet illicite conmittuntur, siue a decessoribus
admissa inueniuntur, in melius reuocari oportet. Porro
illicite uxor a uiro suo separata est, et illo uiuente alii copulata,
cum Dominus solius fornicationis causa uxorem a uiro suo
separari iubeat. Sicut ergo, si aliqua, cuius uir putaretur defunctus,
alicui copularetur, et qualibet occasione interueniente ab eius
consortio discederet, quamuis iudicio ecclesiae cogatur redire ad
eum, quem reliquerat, tamen, si post triennium uirum, qui
mortuus putabatur, redire contigerit, priora coniugia redintegrabuntur:
sic, cum deprehenduntur non fuisse consanguinei qui
causa consanguinitatis ab inuicem separati sunt, prioris consortii
federa sunt reparanda.
II. Pars. §. 1. Quod autem que illicite admittuntur, uel
admissa inueniuntur, corrigenda sint, uel quod sentencia etiam
Romanae sedis in melius conmutari ualeat, auctoritate Hilarii
Papae, et Nykolai monstratur.
Ait namque Hilarius Episcopus Urbis Romae
Sinodo presidens: [c. 4.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1283/1284
Gehe zu Spalte: