Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur.

Idem Felici, Messanae ciuitatis Episcopo.
Hec salubriter precauenda sancimus, ne quis fidelium
propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta
generis successione cognoscuntur, in matrimonio sibi
desideret copulari sed, sicut a maioribus nostris
diffinitum est, ita modis omnibus obseruetur, quoniam usque
ad septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam
contrahere licentiam damus, his uidelicet, qui ex patre
et matre consanguinitatis descendunt parentela. Qui autem
et que in quarto uel quinto gradu coniuncti inuenti
fuerint, separentur, quoniam scriptum est: "Omnis homo
ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem
eius;" et iterum: "Anima, que fecerit quippiam
ex istis, peribit de medio populi sui." Sane quibus
coniunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi coniugii
melioris libertatem.
Nisi in eodem crimine usque ad mortem alterius eorum
contumaciter perseuerauerint.
Unde in Concilio Aurelianensi:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1281/1282
Gehe zu Spalte: