C. I. Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur.
De gradibus uero cognationum, qui infra septimamgenerationem in matrimonio sunt inuenti, si nescienter
fecerunt, et multa curricula annorum sunt reuoluta,
ita ut filios habeant, in sexto qui inuenti sunt, aut fortasse
in quinto, huiusmodi non separentur, donec nos permittente
Domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundum
indulgentiam, non secundum inperium. Qui uero de his
duobus gradibus nouas contraxisse nuptias uidentur, idem
infra anni coronam, modis omnibus separentur. De cetero
uero generalia per omnem prouinciam taliter percurrens
statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus
perpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordia
acrius puniti ultionibus separentur. Hi uero, qui propinquas
sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociauerunt,
sicut iamdudum uobis scripsimus, qui in eodem gradu inuenti
sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usque
dum nos insimul Domino auxiliante conueniamus. Idem:
§. 1. De his, qui mortua uxore secundas contrahere
nuptias uolunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus,
ab earum consanguineis usque ad quartum
gradum genealogiae abstineri. Hec nos secundum
indulgentiam sanctae matris ecclesiae mitius prelibauimus.
Ceterum iuxta legum secularium censuram dignis cohercionibus
grauibusque disciplinae inuectionibus hec
omnia mala et illicita modis omnibus refutanda sunt,
ut futuro deinceps tempore cuncta quiescant.