Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Reconciliationis iuramentum.

Ab isto die in antea istam coniugem N., quam
iniuste dimiseras, ita tenebis, sicut maritus suam coniugem
debet habere in dilectione et debita disciplina; nec
eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea
uiuente aliam accipies. Sic te Deus adiuuet.
Gratian. Quod autem unius testimonio coniugia apud quosdam
dirimuntur, nulla ratione ratum habetur. Cum enim Dominus
dixerit: "Omne uerbum stabit in ore duorum uel trium
testium;" item cum in concilio Ylerdensi [c. 20.] dicatur:


"Omnis controuersia, que de ecclesiasticis rebus fit, secundum
diuinam legem sub duobus uel tribus testibus terminetur, Domino
dicente: 'Non unus stet contra alium, sed in ore duorum
uel trium testium stet omne uerbum;' item cum alibi dicatur:
"Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonio
aliquid credatur:" euidentissime apparet, unius assertione coniugia
non esse dirimenda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1279/1280
Gehe zu Spalte: