C. VII. Sinodale iuramentum.
Episcopus in sinodo residens, post congruam allocutionemseptem ex plebe eius parrochiae, uel eo amplius,
prout uiderit expedire, maturiores, honestiores atque ueraciores
uiros in medium debet aduocare, et allatis sanctorum
pignoribus unumquemque illorum tali sacramento
constringere: Amodo in antea quicquid nosti, aut
audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra uoluntatem
Dei, et rectam Christianitatem in ista parrochia
factum sit aut futurum erit, si in diebus tuis euenerit,
tantum ad cognitionem tuam modo quocumque perueniat,
si scis, aut indicatum tibi fuerit sinodalem causam esse, ad
ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem,
nec propter timorem, nec propter precium, nec propter
parentelam ullatenus celes episcopum, aut eius
missum, cui hoc inquirere iusserit, quandocumque te ex
hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et illae sanctorum
reliquiae. Istud sacramentum, quod iste iurauit
de sinodali causa, quod tu illud ex te ita obseruabis,
in quantum sapis, aut audisti, aut in antea ab hac die inquisiturus
es. Sic te Deus adiuuet.
IV. Pars. Gratian. Ab hoc iuramento illud sumptum est,
principio paululum deriuato. Porro iuramentum separationis
Innocentius Papa II. prescribit Ottoni Lucensi Episcopo,
dicens: