Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat.

Item ex Concilio Urbani Papae habitu in Apulia.
Si duo uiri uel tres consanguinitatem iureiurando firmauerint,
uel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissoluantur.
Si uero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum,
per fidem Christi, per Christi iudicium in uera
obedientia obtestentur, quatinus palam faciant, utrum se
sicut fama est, recognoscant consanguineos. Si negauerint,
sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud in
conscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore et
sanguine Domini, a fidelium conmunione nouerint segregatos,
atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant.
Si se episcoporum iudicio segregauerint, qui
iuuenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur.
II. Pars. Gratian. Ecce, quibus accusantibus uel testificantibus
consanguineorum coniunctiones sunt dirimendae. Cuiusmodi
uero iuramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano
Ordine habetur. Est autem huiusmodi:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1277/1278
Gehe zu Spalte: