Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Qui iurando propinquitatem firmare debeant.

Item Urbanus Richario Genuensi Episcopo.
Notificamus tibi, ut post, quam duo aut tres ex propinquioribus
iam defunctae uxoris uel uiuae eius, qui
accusatur, hanc propinquitatem iureiurando firmauerint, uel
si tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus
hec propinquitas nota sit, qui bonae famae et ueracis
testimonii sint, remoto amore, timore, precio et omni
malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmauerint,
sine omni mora coniugia dissoluantur. Quod si propinqui
uel extranei uerbis tantum propinquitatem testantur,
et iuramento probare noluerint, uel nequiuerint,
coniugium nullatenus dissoluatur; sed conpetens eis penitencia
propter infamiam uel peccati maculam (si forte in
hoc contraxerint aliquam) iniungatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1277/1278
Gehe zu Spalte: