C. VI. Nomina graduum superiorum, siue inferiorum siue ex latere uenientium.
Item Ysidorus.Primo gradu superiori linea continentur pater et
mater: inferiori filius et filia; quibus nullae aliae personae
iunguntur. §. 1. Secundo gradu continentur superiori
linea auus, auia; inferiori neptis; in transuersa
frater, soror; que personae duplicantur. Auus enim et
auia tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Que personae
sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia
eorum, que in quo gradu consistunt, ipso
ordine duplicantur. (Istae personae in secundo gradu
ideo duplices appellantur, quia duo aui sunt, et paternus
et maternus. Item duo sunt genera nepotum, siue ex filio
siue ex filia procreati. Frater et soror ex transuerso
ueniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris, qui
aut patruus, aut auunculus nominatur; qui et ipsi hoc
ordine duplicantur.) §. 2. Tertio gradu ueniunt supra proauus,
proauia; infra pronepos, proneptis. Ex obliquo
fratris sororisque filius uel filia, patruus, amita, id est
patris frater et soror, auunculus, matertera, id est matris
frater et soror. §. 3. Quarto gradu ueniunt supra abauus
abauia; infra abnepos, abneptis. Ex obliquo fratris et
sororis nepos, neptis, patruelis frater, soror patruelis, id
est patrui filius uel filia; consobrinus, consobrina, id est
auunculi et materterae filius uel filia; amitinus, amitina,
id est amitae filius uel filia; itemque consobrini, qui
ex duabus sororibus nascuntur; quibus accrescit patruus
magnus, amita magna, id est aui paterni frater et soror,
auunculus magnus, matertera magna, id est auiae tam
paternae quam maternae frater et soror. §. 4. Quinto gradu,
ueniunt, supra quidem atauus, atauia, infra atnepos atneptis.
Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis,
fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini,
consobrinae filius uel filia, propius sobrinus,
proprius sobrina, id est patrui magni,
amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae filius
uel filia; quibus accrescunt propatruus et proamita.
Hii sunt proaui paterni frater et soror, proauunculus,
promatertera. Hii sunt proauiae paternae, maternaeque
frater, et soror, proauique materni. (Hec species nec
aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis declarari uocabulis
potest.) §. 5. Sexto gradu ueniunt supra tritauus tritauia;
infra trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos,
abneptis, fratris patruelis et sororis patruelis
amitini, amitinae, consobrini, consobrinae
patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae
magnae nepos, neptis, propioris consobrini filius
uel filia, abpatruus, abamita. Hi sunt abaui
paterni frater et soror; abauunculus, abmatertera. Hi sunt
abauiae paternae maternaeque frater et soror, abauique
materni. (Hec quoque explanari amplius non possunt
quam ipse auctor disseruit.) §. 6. Septimo gradu qui
sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus
non appellantur; sed ex transuersa linea continentur fratris
sororis atnepos, atneptis, consobrini filii filiaeque. §. 7.
Successionis idcirco gradus sex constituti sunt, quia
ulterius per rerum naturam nec nomina inueniri, nec
ultra successio potest prorogari (In his
sex gradibus omnium propinquitatum omnia nomina
continentur, ultra quos nec affinitas inueniri, nec successio
potest amplius propagari.)
Gratian. De gradibus consanguinitatis uel affinitatis, quot
sint, et quomodo conputandi, quibus etiam nominibus appellentur,
auctoritate b. Ysidori, atque Gregorii, et Alexandri
sufficienter monstratum est.