Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. Equiuocatio est, cum soror uxoris cognata uocatur.

Item Alexander Papa II.
Quod autem frater sororue uxoris tuae dicuntur cognati,
equiuocationis iure fit, et necessitate uulgaris
appellationis potius quam ulla causa cognationis. Uxor
enim fratris fratrissa pocius quam cognata uocatur. Mariti
frater leuir dicitur. Duorum autem fratrum uxores ianitrices
uocantur, quasi eandem ianuam terentes, uel per
eandem ianuam intrantes. Viri soror glos appellatur.
Sororis autem uir non habet speciale nomen, nec frater
uxoris.

< Dokument zurück | | Dokument vor >