Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Quare consanguinei uxoris ad uirum pertinere dicantur, et quomodo affinitates sint conputandae.

Item Gregorius.
Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam


esse, que ad uirum ex parte uxoris, seu que ex parte
uiri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia, si
secundum diuinam sentenciam ego et uxor mea sumus una
caro, profecto michi et illi mea suaque parentela propinquitas
una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in
uno et primo gradu erimus, filius uero eius secundo
gradu erit a me, neptis uero tertio; idque utrinque in
ceteris agendum est successionibus. §. 1. Uxorem uero
propinqui, cuiuscumque gradus sit, ita oportet me
attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua
femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori
meae de propinquitate sui uiri in cunctis cognationis
gradibus conuenit obseruari. Qui uero aliorsum sentiunt
antichristi sunt, a quibus tanto uos sollicitius oportet
cauere, quanto apertius deprehenditis illos diuinis legibus
oppugnare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1273/1274
Gehe zu Spalte: